- HADA vel ADA
- HADA, vel ADABabyloniorum Dea. Hesych. Αδα. ἡδονὴ, πηγὴ καὶ ὑπὸ Βαβυλωνίων ἡ Η῞ρα, Ada, voluptas, sons, et Babyloniis Iuno. Iunonis autem nomine Lunam vel Aerem a Gentibus olim cultum esse, notum. Apud eosdem proin Sol vel potius Aether. Adod dictus est, quem Βασιλέαθεῶν, Regem Deorum, Sanchoniathon apud Euseb. vocat, eumqueve cum Astarte et Iove. Demaraonte, in Phoenice regnasse dicit. Apud Assyrios cultum, Macrob. habet Sat. l. 1. c. 23. Deo enim quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dedêrunt. Eius nominis interpretatio sonat, unus etc. Sed de hoc vide supra, ut et Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.